라틴어 문장 검색

ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est, at non ex nihilo Deus et Sapientia vera Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam coepta, sed aerios etiam molita ministros, horum de numero quidam pulcherrimus ore, maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus inflatur, dum grande tumens sese altius effert ostentatque suos licito iactantius ignes, persuasit propriis genitum se viribus ex se materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse inciperet, nascique suum sine principe coeptum, hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam, quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum, qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 152)
"effare quidvis ac perora et dissere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1391)
tandem militiae gradu evectum pietas principis extulit adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말11)
verbum de verbo expressum extulit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 08)
numquillnam effert?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 49)
Id quidem minime est opus Usquam efferri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 425)
Effertur:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1121)
Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 638)
hic me magnifice effero, Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, Vera dicendo ut eos ambos fallam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 385)
efferant quae secum huc attulerunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 490)
abi, effer argentum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 5134)
Effero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 5136)
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 174)
Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 176)
et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION