라틴어 문장 검색

et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 328:1)
Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 58:1)
in omni speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:8)
nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:2)
quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:3)
et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:2)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:2)
Et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 38:1)
illo enim vidi inest ipse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 200:9)
quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel textu iungantur vel fine claudantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION