라틴어 문장 검색

ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:3)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Ille effusus in voluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate vivere, credit et cum virtute ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 60:2)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
elisit hydram, dente cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:17)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Huius per ipsam qua patet pectus viam effusus amnis, huius exiguo graves maculantur ictus imbre;
(세네카, 오이디푸스 5:14)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
Spargere effusos sine lege crines, rursus adducto revocare nodo;
(세네카, 오이디푸스 6:18)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
per orbem spargit effusas agilis sagittas;
(세네카, 파이드라 4:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION