라틴어 문장 검색

exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 139:2)
Quantam iram putas, quae, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se revertitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:5)
Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 182:5)
Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.18)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age.
(세네카, Hercules Furens 4:4)
nullus erumpit sonus, tantum ingemescit ignis.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:25)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)
erumpit oculis ignis et lassae genae lucem recusant, nil idem dubiae placet artusque varie iactat incertus dolor, nunc ut soluto labitur moriens gradu et vix labante sustinet collo caput, nunc se quieti reddit et.
(세네카, 파이드라 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION