라틴어 문장 검색

postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)
nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 520:2)
iam ante in eo religio civitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum, ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 534:1)
pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec omnium de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 139:1)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
merces seditionis proposita confestim seditionem excitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 290:1)
' quid est aliud dicere 'quod petunt alii nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus '?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 429:2)
sed quae tandem ista merces est qua vos semper tribunos plebis habeamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 430:1)
simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem privata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 251:1)
et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 154:1)
erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 311:1)
expiandum id bellum magna mercede luendumque esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:2)
ea merces indutiarum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 587:4)
de mercede agitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:2)
qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION