라틴어 문장 검색

et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos et quasi figendos quam ad viam veritati aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:79)
Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:5)
Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:6)
omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:10)
utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:17)
Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:2)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris praesidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem veniant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:6)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:3)
postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION