라틴어 문장 검색

mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 4:1)
ornatum illud, suave et adfluens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장2)
latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:2)
Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:2)
quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit docendi viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:3)
Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 1:2)
conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:1)
Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:4)
nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:9)
quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium [ab ipsis etiam παράδοξα appellantur], temptare volui possentne proferri in lucem [id est in forum] et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista παράδοξα quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 6:1)
violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:2)
nam nos quoque oculos eruditos habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:3)
in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:1)
sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:7)
haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera prima ultima media videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION