라틴어 문장 검색

effusum ingenii virus inaniter summa Christicolis in cute substitit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권19)
et quodcumque fovent studii privata voluntas ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant dissensu celebri trepidum damnantia murmur, si consulta patrum subsistere conscriptorum non aliter licitum prisco sub tempore, quam si ter centum sensisse senes legerentur in unum, servemus leges patrias:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권180)
"inde ministeriis ad tot moderamina mundi non egeo, nec participes sociosve requiro, porro autem angelicas legiones, quas mea fecit dextera, nosse meum est, et quae natura creatis subsistat qualesque mihi serventur ad usus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 277)
erumpit pedibusque advolvitur Iesu.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Daemon missus in porcos2)
o Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe, cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus, te moderante regor, te vitam principe duco, iudice te pallens trepido, te iudice eodem spem capio fore quidquid ago veniabile apud te, quamlibet indignum venia faciamque loquarque.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1239)
erupit volens vocem secutus spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.149)
"non rupta sulcis dissecatis viscera, animam nec intus abditam rimamini, erumpit unde vox profana in principem?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1172)
pulsavit resono modulantia tympana plectro turba Dei celebrans mirum ac memorabile saeclis omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas fluctibus incisis et subsistente procella crescere suspensosque globos potuisse teneri, sic expugnata vitiorum gente resultant mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis, ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum liminis introitum bifori dant cardine claustra.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1183)
auribus intentis expectant contio, quidnam victores post bella vocet Concordia princeps, quam velit atque Fides virtutibus addere legem, erumpit prima in vocem Concordia tali adloquio:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1210)
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 58)
Verum hoc saepe, Phormio, Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 241)
His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:1)
O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:6)
Namque avia cursu dum sequor, et nota excedo regione viarum, heu, misero coniunx fatone erepta Cresa substitit, erravitne via, seu lassa resedit, incertum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:30)
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION