라틴어 문장 검색

trudit propellit, effundit in folia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3351)
Ennius "effudit voces proprio cum pectore sancto", id est proprio pectore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4245)
itaque illum equae, furore ex- agitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2686)
dicitur enim bis eandem umbram evocari non licere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5022)
Haec enim aetas effudit hanc copiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:2)
nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:3)
Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:2)
quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:3)
multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:4)
Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:3)
iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum magno opere evocarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:2)
sed certe, si latet, evocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:4)
' 'Quae quidem te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:2)
id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)
quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION