라틴어 문장 검색

ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cum singuli diversas sed probabilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationibus persequar, servato ordine disputationis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 3:1)
'sequar praescriptam a te, Materne, formam;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 1:2)
Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:1)
deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque ubi minime credas, eminet et excellit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:3)
Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudiciorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 1:1)
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
equi non forma, non velocitate conspicui.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:2)
non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:5)
ea cura formae, sed innoxia;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:2)
forma navium eo differt quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:2)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:2)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION