라틴어 문장 검색

ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 4:1)
Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:3)
exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:1)
die vicesimo quam creatus erat dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 311:1)
sed re neutro inclinata magistratu se abdicavit, seu quia vitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs scivit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 405:3)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)
dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 413:1)
dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)
cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:1)
religio inde iniecta de dictatore, et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 222:1)
Religio deinde incessit vitio eos creatos, magistratuque se abdicaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:2)
Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo clavo magistratu se abdicaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 267:2)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION