라틴어 문장 검색

Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장2)
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장1)
ita quocumque intenderat, res aduersae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장7)
Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장10)
Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장11)
Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장1)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장5)
Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장14)
illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:2)
Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 1:2)
Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:1)
Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:2)
Ego quom vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:3)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION