라틴어 문장 검색

Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 21:1)
Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 8:2)
"Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:11)
tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 21:2)
"bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 12:4)
ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 16:2)
quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 14:3)
Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 6:1)
At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 39:1)
Quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 24:4)
Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:97)
Exercitus mala multa perpessus, fomitis vis exigua;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.64)
oppugnatorumque exiguus numerus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.52)
At obsessi, simul ac exiguum oppugnatorum numerum perspexerant, in novissimam aciem incarsionem fecerunt, Americanosque vicissim pugna lacessere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.67)
multique, qui jam stipendia fere emeriti fuerant, exigua conducti mercede, apud exercitum diutius manere, et pro patria pugnando vulnera martia pati, haudquaquam ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION