라틴어 문장 검색

illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:1)
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut iuppiter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 245:2)
nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 246:3)
O libidinem effrenatam et O audaciam singularem!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:2)
nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 275:1)
tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie et tabernaculum ducis augurale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:2)
Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:1)
nam, cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:2)
O benivolentiam singularem!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:2)
est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec cubili est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 162:1)
autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 217:2)
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:3)
Puta nos velle singulares sententias ex turba separare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:1)
mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION