라틴어 문장 검색

Verum aliud est tempori parcere negotium contrahendo, aliud intercedendo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:7)
Negotia autem in eum modum tractata crebris nimirum congressibus plerunque sursum deorsum feruntur magna inconstantia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:8)
Tempus siquidem negotiorum, sicuti pecunia mercium, est mensura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:3)
Emitur igitur negotium magno, ubi nimia est protractio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:4)
Aurem illis praebe facilem quibus primae in informatione negotii partes demandatae sunt, et potius viam illis monstres ab initio quam postea in orationis filo crebrius interrumpas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:2)
Nam qui partitione non utetur, in negotia nunquam commode ingredietur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:3)
Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:7)
Harum (si expeditioni consulere in animo est) media sit opus multorum, prima autem et ultima paucorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:8)
Quod prudentiae genus spurium negotia prorsus perdit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:20)
Sed ad negotia gravia tractanda nemo talium delectum faciat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:23)
Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:24)
Consilium duorum generum est, alterum de moribus, alterum de negotiis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:7)
Quantum ad negotia, vetus est melius videre oculus quam oculum, licet nonnulli hoc cavillentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:15)
Verum quicquid dici possit in contrarium, certum est consilium negotia dirigere et stabilire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:18)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION