라틴어 문장 검색

sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 27:2)
Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 64:3)
Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 6:2)
' perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:4)
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:24)
quo minus est mirum, si certo tempore luna gignitur et certo deletur tempore rusus, cum fieri possint tam certo tempore multa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:16)
Cumis deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:2)
Hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:2)
Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)
Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:1)
Expulsi manibus radii revolutaque pensa:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:2)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
48. Omnes male consuetudines de forestis et warennis, et de forestariis et warennariis, vicecomitibus et eorum ministris, ripariis et earum custodibus, statim inquirantur in quolibet comitatu per duodecim milites juratos de eodem comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus, et infra quadraginta dies post inquisicionem factam, penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur per eosdem, ita quod nos hoc sciamus prius, vel justiciarius noster, si in Anglia non fuerimus.
(Magna Carta 50:1)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION