라틴어 문장 검색

is litterarum ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis domus imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius statuisset et regredientem, si vanitatis aut fraudum suspicio incesserat, in subiectum mare praecipitabat ne index arcani existeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장2)
nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장3)
et barbaris cunctatio servilis, statim exequi regium videtur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장4)
quod signum mortis intellexere et executi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장7)
quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia caerimoniarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장4)
De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim et vera exequi pudet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장1)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
statueretur immo documentum, quo uxorem imperator acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장7)
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장3)
at Meherdates validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장3)
his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem novissima exempla Mithridaten, nec sibi vim ad exequendum deesse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장6)
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장6)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION