라틴어 문장 검색

quem et suorum homines temporum incessere audebant ut et Asianum et et in repetitionibus et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 178:2)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장7)
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장7)
Scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장19)
ea conmemorando militum animos accendebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장11)
Nam saepe ego audivi Q. Maximum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장5)
Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장1)
Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장9)
Quae res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장11)
Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장8)
Ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장2)
Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장7)
Dein crebris ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장7)
Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut auersum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION