라틴어 문장 검색

Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
Risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:1)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi . . . Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis inter caelicolas fabula muta taces?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:26)
Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VIII*3)
Calumniari si quis autem voluerit, Quod arbores loquantur, non tantum ferae, Fictis iocari nos meminerit fabulis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS4)
Haec propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.14)
Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.2)
Haec significat fabula Dominum videre plurimum in rebus suis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.20)
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas Et arte fictas animus sentit fabulas, Omnem querelam submovet felicitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor7)
Nunc fabularum cur sit inventum genus, Brevi docebo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.13)
Hac derideri fabula merito potest, Qui sine virtute vanas exercet minas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.10)
Hanc praeterissem fabulam silentio, Si pactam fuci non recusassent fidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.12)
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino, Quia paucas ille ostendit, ego plures fero, Usus vetusto genere, sed rebus novis), Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.4)
Haec iracundos admonebit fabula Impune potius laedi quam dedi alteri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION