라틴어 문장 검색

AÎris ut fidei se flos committere possit, Nec florem primum frigoris urat hiems.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:16)
Et cum in his omnibus naturalis ratio langueat, sola fidei firmitate, tantae rei veneramur arcanum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:107)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:3)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:1)
Filius in matre stupet invenisse novercam, Inque fide fraudes, in pietate dolos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:22)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:2)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
Languet fraude fides, fraus quoque fraudem [0461A] Fallit fraude, dolo sic dolus instat, Mores moris egent moribus orbi, Leges lege carent, jusque tenoris Perdunt jura sui;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:4)
Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:15)
Ne te gulosae Scylla voraginis [0471A] Mergat profunda nocte libidinum Praebe palato frena modestiae, Ventri tributum solve modestius, Imbrem Lyaei semita gutturis Libet modeste Bacchica pocula:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:1)
Oculi, simplicitatis disciplinati modestia, nullius petulantiae lasciviebant excursibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION