라틴어 문장 검색

sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 237)
Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . - Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . - Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:2)
quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 7:1)
neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:5)
24. "Postremo omnibus notum facimus Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor charissimi consanguinei nostri regis Scotiae excitaverit quo huic caussae nostrae iustissimae in propria persona sua adesset, hoc ab eo factum esse absque alio pacto et promissio, aut etiam postulato, in praeiudicium coronae aut subditorum nostorum, sed contra, fida data ex parte dicti consanguinei nostri se, quandocunquem nos invenerit satis virium habere ad hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi futurum) confestim pacifice in regnum suum reversurum, gloria tantum tam egregii incoepti contentum, uno cum vero et fido nostro amore et amicitia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION