라틴어 문장 검색

pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit viamque a Placentia ut Flaminiae committeret Ariminum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 20:1)
multos eo die priusquam in urbem inveheretur in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:1)
quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 62:2)
exercitus acceperunt quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 209:2)
in insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 537:1)
Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 641:1)
triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 659:1)
ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 666:2)
Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum productam Flaminiae iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha2)
scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 7:1)
Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti reciperentur orantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:1)
Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:2)
senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se quid e re publica esset decernere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 201:1)
ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde provincia erat, scripsit ut si videretur ei exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 299:2)
Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt, eo maiorem quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum qui in Gallia esset exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION