라틴어 문장 검색

nihil illa diu, sed in ora mariti deicit inque suos pariter velamina vultus, capta metu subito paulumque oblita doloris, hoc magis increpitans suspecta silentia perstat Antigone, comitemque premens ipsamque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권173)
Suspecta somper ornamenta ementibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S26)
Ubi innocens formidat, damnat iudicem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 784)
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:12)
Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:2)
Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, ἤλαυνε, dicebant, εἰσ τη`ν μητέρα. Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 16:2)
Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 7:1)
Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:2)
Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:3)
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:3)
quem necesse est suspiciamus ut eum quem dominus noster elegit, ut merito dixerim:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:2)
alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:14)
quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:6)
scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION