라틴어 문장 검색

foveri per spongiam vapore aquae calidae;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 4:7)
per aestatem, frigida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:8)
cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint, illinendumque medicamentum est, quod siccet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 36:6)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna et loca continuo solis damnata vapore inrorat populisque salus sitientibus errat per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus7)
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis mutatis fumavit aquis turbaque cadentum staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:35)
iter per extremum Tanaim pigrosque Triones, ite per ardentem Libyam, superate vapores solis et arcanos Nili deprendite fontes, Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:80)
sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, scit nivibus servare fidem pariterque favillis durescit glacies tanti secura vaporis, arcano defensa gelu, fumoque fideli lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:78)
obducti nequeunt exire vapores.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:257)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
hic tabescente solutus subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:150)
si deserta Noti, fontem si quaerere Nili, Aethiopum medios penetrassent vela vapores.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:94)

SEARCH

MENU NAVIGATION