라틴어 문장 검색

Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas, Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo Talis erat qualem matrone postulat etas, Que senii metas attingit plena dierum, Canicie respersa caput seniique pruina.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:22)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Nam capitis pars anterior uestita capillis Luxuriat, dum caluiciem pars altera luget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:9)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Ergo sagita, memor dextre que miserat illam, Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:7)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
in qua taurus suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:51)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:148)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION