라틴어 문장 검색

Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 14:10)
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 6:7)
non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 1:2)
idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 20:7)
tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 2:3)
frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:3)
Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:1)
non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:2)
Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:3)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
navem si poscat sibi peronatus arator Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse frontem de rebus.
(페르시우스, 풍자, satire 548)
cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)
Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:5)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION