라틴어 문장 검색

Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:1)
Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem morte fugant ultroque vocant venientia fata.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:10)
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt nubila:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:1)
verus et ferus et captus nullius amore iuvencae, qui te progenuit, taurus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:17)
E quibus ingenti tendentes bracchia voce "pone age nec titulos intercipe, femina, nostros," Thestiadae clamant "nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor" et huic adimunt munus, ius muneris illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:7)
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua conponar, positaeque det oscula frater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:30)
- Si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:39)
" Territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, nec "sum potienda, nisi" inquit "victa prius cursu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:8)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 3:3)
Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:1)
Nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo impune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sensit validaque cupidine captus uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:8)
altera captum me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 46:3)
Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION