라틴어 문장 검색

Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:11)
Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:4)
ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.6)
Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:2)
Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:5)
Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum honore reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:1)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 284:1)
maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 375:2)
itaque per aliquot dies, cum iam exspirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 427:2)
qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 397:1)
cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate inquit ista de me iudicia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 549:1)
sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:2)
Tempani inquit, quaero de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio, et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 430:1)
quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 635:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION