라틴어 문장 검색

Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:1)
qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam esse generatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:6)
Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 82:2)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
quae quidem omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura generentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:5)
nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:2)
Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:3)
canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:6)
eodemque tempore illa omnia quae a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
Ergo itidem, si omne animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum nullum aeternum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:5)
atqui omne animal ad accipiendam vim externam et ferundam paratum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:6)
mortale igitur omne animal et dissolubile et dividuum sit necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:7)
Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inveniri potest quod neque natum umquam sit et semper sit futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:1)
omne enim animal sensus habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION