라틴어 문장 검색

deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 2:5)
si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:3)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:1)
magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:2)
nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:1)
novissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 107:3)
ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 176:1)
nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 55:3)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)
nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:1)
irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 100:2)
nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 179:2)
quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 184:2)
necte laqueum, habes, quod faucibus tuis irascaris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 206:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION