라틴어 문장 검색

Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
deinde gravitate quam noras:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:2)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Quae tanta gravitas?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 3:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Quid enim iucundius quam principis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:1)
Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 11:1)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:2)
Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone cunctatio, quam pari libra gravitas comitasque!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:3)
Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater ille tu filius, pari gravitate reprehendat?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 1:5)
Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 1:1)
saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 94)
obruit audentem rerum gravitasque nitorque, nec potui coepti pondera ferre mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 58)
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 925)

SEARCH

MENU NAVIGATION