라틴어 문장 검색

Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:11)
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:5)
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:1)
At illi surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:13)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis augusta gravitate sedent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:1)
Illa brevi spatio silet et dubitare videtur suspenditque animos ficta gravitate rogantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:6)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Me mea defendit gravitas frustraque petebar, haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus oppugnant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:8)
Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:3)
Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:1)
coegi tollere et adieci sublato pondera malo impediique oneris pariter gravitate moraque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:21)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua levis haeserat alae, corporis adfixi pressa est gravitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION