라틴어 문장 검색

Cum autem compressae fuerint cupiditates, et mens requieverit, tunc seminario quodam disceptationis accepto, virtutes possunt et bona opera germinari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:6)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:7)
Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:12)
Nec illud obscurum, quod reptilia quaedam lethalium quamdam habent speciem passionum, a quibus venenum quoddam menti videtur infundi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:6)
sed coercet ea, si mens ejus non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:8)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:19)
Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:2)
altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:9)
Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:5)
haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:6)
Mala mens ergo laetatur praeter propositum aliquid accidisse sapienti;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:9)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc est, praeterita spectat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION