라틴어 문장 검색

campani, cum eos ex senatus consulto quod priore anno factum erat censores Romae censeri coegissent - nam antea incertum fuerat ubi censerentur - petierunt ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret et, si qui prius duxissent, ut habere eas et nati ante diem uti iusti sibi liberi heredesque essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 431:1)
quin eo processerat consuetudine capta ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 98:1)
et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 628:1)
Persea, quem belli cum populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 272:2)
divinat etiam quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 284:1)
Q. Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit, ne quis mulierem heredem institueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI12)
nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 175:2)
nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, duodecim ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 496:1)
Et isto me heredem fecit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2119)
adoptat illum puerum surrupticium sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS32)
prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 211)
cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 230)
Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3124)
facit illum heredem fratrem patruelem suom, ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS39)
emit hospitalem is filium imprudens senex puerum illum eumque adoptat sibi pro filio eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS41)

SEARCH

MENU NAVIGATION