라틴어 문장 검색

Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Et hoc divinus ille vates prudenter, ut cetera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:2)
Hoc licet aestimare mecum possim, malo tamen ab eo qui corporibus curat certior fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 2:2)
Vel hoc cogita quia, si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret vesicae usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:1)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis, Incustoditos decurrit miles ad amnes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:20)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres, Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:11)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:52)
Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:58)
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae, Cum primum saevos contra videre leones!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:6)
Fortasse tyranni Tangeris invidia, captique in viscera Magni Hoc aliis licuisse doles, quererisque perisse Vindictam belli, raptumque e iure superbi Victoris generum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:70)
Quam primum longas, Phoebe, recide comas, Dum nulla teneri sordent lanugine voltus Dumque decent fusae lactea colla iubae;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXI2)
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque, Ut nondum credas me meruisse rudem?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION