라틴어 문장 검색

et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et conlocando - , ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 1:1)
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e voce atque motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:2)
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:1)
ut iam non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et tertias actioni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:2)
Accedet actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 4:3)
quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:1)
detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:2)
Ac primo quidem loco bonum sola honestate contineri, deinde secundo tamquam consectario ostendit honestissimum quemque in se uno habere omnia bene beateque vivendi praesidia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:5)
Quinto loco, quo L. Lucullum atque etiam Hortensium videtur carpere, nisi sapientem libertate frui neminem docet, posse vero unum quemque ita vivere, ut velit, i. e. liberum esse, si modo honestatem sequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:10)
Ex quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:3)
causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 2:1)
unum cognitionis alterum actionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 3:2)
Actionis autem huius modi exempla sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:2)
actionis reliquae sunt, quarum duo genera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:1)
Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION