라틴어 문장 검색

Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:2)
Alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim, sed cum candidatis et spadonibus paucis, prope ad agrestem casam relatum, secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 14:1)
Gothi victores Hadrianopolim oppugnant, ubi thesauros sues Valens et imperatoria insignia cum praefecto et consistorianis reliquerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장1)
Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:3)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:1)
Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:2)
Anticus hostis, qui semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines, inter se occulte dicentes:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 163)
et tamen Pippinus rex victor extitit et pervenit usque ad locum, qui dicitur Rimie.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 11:3)
Et inierunt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo intercedente Pippinus rex cum Francis victor extitit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:3)
tres pugnam cum Saxonibus inierunt et auxiliante Domino victores extiterunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 56:2)
Ibi pugna incepta et valde bene finita, auxiliante Domino Franci victores extiterunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:7)
et fortiter pugnantes et multos Saxones interimentes victores extiterunt Franci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:11)
et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:6)
Ibi iterum pugna inita non minor numerus Saxonum ibi cecidit, et auxiliante Domino Franci victores extiterunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION