라틴어 문장 검색

Alios ergo si respicias vel qui alios mensi sunt, vel qui ipsi ab aliis metiuntur, invenies omnium simul communem mensuram esse non posse, neque ut omnes quemquam alium simul numerent;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:5)
His rebus gestis Idibus Iun.
(카이사르, 아프리카 전기 98:1)
Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:4)
Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:5)
Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:1)
Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:4)
nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:10)
Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
(카이사르, 내란기, 1권 5:3)
Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.
(카이사르, 내란기, 2권 14:8)
Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:1)
quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat.
(카이사르, 내란기, 3권 80:2)
Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
(카이사르, 내란기, 3권 103:2)
Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장10)
Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장8)
et componunt mille naves solis tribus mensibus,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM39)

SEARCH

MENU NAVIGATION