라틴어 문장 검색

Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
Cernitis igitur, nisi inter bonos amicitiam stare non posse.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:50)
Quid igitur nobis cum amicitia, qui boni non sumus?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:52)
Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:9)
Deserenda igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:32)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:5)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
His igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:17)
Primum igitur de ipsa electione tractemus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:19)
Quemcumque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:17)
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:22)
Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION