라틴어 문장 검색

Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:11)
"Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:9)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:7)
scelus est, quod odistis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:9)
Scelus est sancti viri habere contubernium?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:2)
Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia!
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:3)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:4)
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)
ergo ignominiam graviorem pertulit omni vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII87)
si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X139)
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII3)
nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII13)
"ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII42)

SEARCH

MENU NAVIGATION