라틴어 문장 검색

in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1111)
"inlustre quiddam cernimus, quod nesciat finem pati, sublime, celsum, interminum, antiquius caelo et chao."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae13)
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권91)
si formam patriae facit excellentior ordo, hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis atque unum sapiunt plures simul et potiores, respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권174)
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권179)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
videmus inlustres domos, sexu ex utroque nobiles, offerre votis pignera clarissimorum liberum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.160)
videor videre inlustribus gemmis coruscantem virum, quem Roma caelestis sibi legit perennem consulem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.169)
"ego unde mutus sit disertus nescio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1417)
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 631)
"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:1)
namque fore inlustrem fama fatisque canebant ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:14)
consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:13)
fecundi calices quem non fecere disertum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 510)
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 198)

SEARCH

MENU NAVIGATION