라틴어 문장 검색

Praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox afficit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:5)
Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:2)
Est quidem omnino turpis ista discordia, est tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:2)
sunt in usu et Corinthia, quibus delectatur nec afficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:2)
Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:3)
Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:1)
Afficior dolore, nec tamen supra modum doleo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:1)
Varie me affecerunt litterae tuae;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 1:1)
Pendeo ergo et exerceor spe, afficior metu et me consularem esse non sentio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 2:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Non dubito similiter affici te.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Hominis est enim affici dolore sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION