라틴어 문장 검색

sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
Ille ut depositi proferret fata parentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:3)
Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:1)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:1)
quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 18:1)
Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:3)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 1:1)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Hoc Graeci σκῶμμα vocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si inportune proferatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:2)
sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:3)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION