라틴어 문장 검색

ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)
aggressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 172:1)
conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim imprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 450:1)
gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:2)
timidam palpo percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 345)
Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 142)
scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 122)
nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10140)
nam uti navi vecta es, credo timida es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1147)
et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, et suom erum faciet libertatis compotem, eodemque pacto fratrem servabit suom reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, imprudens:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS30)
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 56)
quid timida es?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 515)
[tum] ibi me nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2134)
Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1199)
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION