라틴어 문장 검색

Cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris, et cum innocente innocens eris (Ps. XVII, 26, 27):
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:7)
nec cum sancto sanctus fui.
(ARCHIPOETA, II27)
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isa. VI, 3).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:19)
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, etc. (Isa. VI, 3.)
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:17)
Sanctus, Sanctus, Sanctus
(기도문, 거룩하시도다1)
saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:12)
" Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:15)
quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:16)
non enim sapientie vel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:14)
Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:3)
In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 6:2)
"Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:2)
Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:8)
Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:1)
Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION