라틴어 문장 검색

Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Ferae pericula, quae vident, fugiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:1)
Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:5)
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:6)
Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:1)
Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:2)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:1)
Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:9)
Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:1)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION