라틴어 문장 검색

quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:9)
Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:4)
Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:7)
Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
Non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis universis obsistet.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:2)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)
" At morbi doloresque incurrunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 152:4)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 80:4)
non est enim servare se obruere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 57:3)
virtutem enim amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia torquentur aut copia strangulantur, miseri, si deseruntur ab illa, miseriores, si obruuntur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 70:5)
Beneficium conlocetur, quem- admodum thensaurus alte obrutus, quem non eruas, nisi fuerit necesse.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 124:5)
In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION