라틴어 문장 검색

eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 593:2)
inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma ac velut accensi rabie discurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 541:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 357:1)
oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 626:1)
ipse ab laeva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:2)
circa portam qua venturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 427:2)
deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles - Illyriorum id est genus - certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 482:2)
ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 644:1)
circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 703:2)
post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 712:1)
et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 60:2)
ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos exercitus, duos imperatores, hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 132:1)
Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se fore parem multitudini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 190:1)
Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION