라틴어 문장 검색

non minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, Polycles et Androcydes ni, Theo Magnes ceterique, quos neque industria neque artis studium neque sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas aut inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum superatio obstitit eorum dignitati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말9)
Haec autem si qui voluerit ad perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad [naturas vocis et] audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장12)
Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말7)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말5)
is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장11)
is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장14)
Sed processu temporis ex habitu acquisito iterum deformitas industriam acuit eius generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:11)
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION