라틴어 문장 검색

Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
Hic res, hic umbra uidetur, Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:14)
Dum noua queque uidet, miratur ad omnia, gaudet In cunctis, nouitas noua rerum gaudia gingnit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:19)
Hic uidet ingenitas species, speculatur ydeas Celestes, hominum formas, primordia rerum, Causarum causas, racionum semina, leges Parcarum, fati seriem mentemque Tonantis, Cur Deus hos reprobat, illos predestinat, istum Preparat ad uitam, sua munera substrahit illi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:9)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
si pondera rerum Vel momenta sumus, noli confundere dudum Confusas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:16)
Si te nulla mouent rerum discrimina, saltem Te gratis moueat tua gracia, suscipe uota Que damus et precibus deuotis pondera dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:18)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
Hoc superest ut uestra manus concedat honestum Huic anime thalamum, regi respondeat aula, Ne nouus hospicii contagia senciat hospes, Ne nucleum ledat teste putredo, saporem Corrupti uasis sibi res contenta maritet".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:8)
Ipse Deus rem prosequitur, producit in actum Que pepigit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:2)
Tunc Noys ad regis preceptum singula rerum Vestigans exempla, nouam perquirit ydeam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:4)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)
Diuidat a falso uerum, secernat honestum A turpi, uicium fugiens, sectator honesti, Promittat raro, det crebrius, immo petentem Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:4)
Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION